ch. 5
Eum.5.1
Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas
apud Nilum flumen interficitur a Seleuco et Antigene,
rerumque summa ad Antipatrum defertur. hic qui
non deseruerant, exercitu suffragium ferente capitis
absentes damnantur, in eis Eumenes. hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administravit. sed exiles res animi magnitudinem, etsi
non frangebant, tamen minuebant.
Eum.5.2
hunc persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret,
saepe in itineribus vexabatur, neque umquam ad manum accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis
possent resistere.
Eum.5.3
sed extremo tempore, cum consilio
capi non posset, multitudine circumitus est. hinc tamen
multis suis amissis se expedivit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit.
Eum.5.4
in quo cum circumsederetur et vereretur, ne uno loco manens
equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi, callidum fuit eius inventum, quem ad modum
stans iumentum concalfieri exercerique posset, quo
libentius et cibo uteretur et a corporis motu non removeretur.
Eum.5.5
substringebat caput loro altius, quam ut
prioribus pedibus plene terram posset attingere, deinde
post verberibus cogebat exsultare et calces remittere:
qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si
in spatio decurreret.
Eum.5.6
quo factum est, quod omnibus
mirabile est visum, ut aeque nitida iumenta ex castello
educeret, cum complures menses in obsidione fuisset,
ac si in campestribus ea locis habuisset.
Eum.5.7
in hac conclusione, quotienscumque voluit, apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit. tenuit
autem se uno loco, quamdiu hiems fuit, quod castra
sub divo habere non poterat. ver appropinquabat:
simulata deditione, dum de condicionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnes extraxit
incolumes.